2 Macc 7

1Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris, et taureis cruciatos. 2Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quaeris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis, quam patrias Dei leges praevaricari. 3Iratus itaque rex iussit sartagines, et ollas aeneas succendi: quibus statim succensis, 4iussit, ei, qui prior fuerat locutus, amputari linguam: et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus, et matre inspicientibus. 5Et, cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine: in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter, 6dicentes: Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses: Et in servis suis consolabitur. 7Mortuo itaque illo primo, hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et, cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius, quam toto corpore per membra singula puniretur. 8At ille, respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit: 9et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: Tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis: sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit. 10Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit: 11et cum fiducia ait: E caelo ista possideo, sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero: 12ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus. 13Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes. 14Et, cum iam esset ad mortem, sic ait: Potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos: tibi enim resurrectio ad vitam non erit. 15Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille, respiciens in eum, 16dixit: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum. 17tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te, et semen tuum torquebit. 18Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait: Noli frustra errare: nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis: 19tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris. 20Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem, quam in Deo habebat: 21singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia: et, femineae cogitationi masculinum animum inserens, 22dixit ad eos: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi, 23sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius. 24Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei praebiturum. 25Sed ad haec cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem. 26Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo. 27Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in aetatem istam perduxi. 28Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram, et ad omnia quae in eis sunt: et intelligas, quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus: 29ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam. 30Cum haec illa adhuc diceret, ait adolescens: Quem sustinetis? non obedio praecepto regis, sed praecepto legis, quae data est nobis per Moysen. 31Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum Dei. 32Nos enim pro peccatis nostris haec patimur. 33Et si nobis propter increpationem, et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est: sed iterum reconciliabitur servis suis. 34Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus. 35nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, iudicium effugisti. 36Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento aeternae vitae effecti sunt: tu vero iudicio Dei iustas superbiae tuae poenas exolves. 37Ego autem, sicut fratres mei, animam, et corpus meum trado pro patriis legibus: invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus. 38In me vero et in fratribus meis desinet omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum iuste superducta est. 39Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum. 40Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens. 41Novissime autem post filios et mater consumpta est. 42Igitur de sacrificiis, et de nimiis crudelitatibus satis dictum est.
Copyright information for VulgS